- AUREA
- I.AUREAInsul. Botero Zacynthus olim dicta est, quod illa nomen hodie potiori iure meretur, postquam Corinthiacae uvae culturâ inclarescere coepit; Iac. Sponius Itiner. Graeciae Tom. I. p. 124.II.AUREAapud Ael. Lamprid. in Antomno Heliogabalo. c. 21. Exhibuit et sumina aprugna per dies decem tricena quottidie cum suis bulbis: pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris et orizam cum alhis exhibens: Casaubono sunt globuli aurei vel sphaerulae aureae, quae pisis sic assimilabantur et aequabantur, quo facilius insanissimus iuvenis fallere posset; unde vult subintelligi substantiv. granis. Nempe persuasit sibi vir eruditissimus, perditum heliogabali ingenium hôc factô assimilationem quandam excogitâsse pretiosarum rerum, quas cum edulibus miscebat, ut sic quodammodo responderent pisa aureis, lentes cerauniis etc. At Salmasio Aurea hîc sunt χρύσινοι, i e. aurei, vel solidi, ut posterior aetas appellavit, vide eum not. ad Histor. Augustae h. l.III.AUREAvox Hymno de Apostolis, in Essles. Roman. praeponi solita, musicum videtur denotare tonum, quibus hymnus is decantari deberet; Sic Hypodiaconissa, quae Hymno, qui canitur in Natali S. Stephani; Romana, in Natali S. Iohannis. Euang. Fridgora, quae in Hymnos S. diei Paschatis, praeponitur, etc. Vide Car. du Fresne in voce Friedgorae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.